cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et
ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar
cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit
te fructu ventris tui
at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut
pariat super genua mea et habeam ex ea filios
deditque illi Balam in coniugium quae
ingresso ad se viro concepit et peperit filium
dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem
meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan
rursumque Bala concipiens peperit alterum
pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et
invalui vocavitque eum Nepthalim
sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam
marito tradidit
qua post conceptum edente filium
dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad
peperit quoque Zelpha alterum
dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me
dicent mulieres propterea appellavit eum Aser
egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro
repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da
mihi partem de mandragoris filii tui
illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris
maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel
dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui
redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in
occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te
pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa
et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit
filium quintum
et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam
viro meo appellavitque nomen illius Isachar
rursum Lia concipiens peperit sextum filium
et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit
maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco
appellavit nomen eius Zabulon
post quem peperit filiam nomine Dinam
recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit
vulvam illius
quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus
obprobrium meum
et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus
filium alterum
nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut
revertar in patriam et ad terram meam
da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut
abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi
ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento
didici quod benedixerit mihi Deus propter te
constitue mercedem tuam quam dem tibi
at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et
quanta in manibus meis fuerit possessio tua
modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus
es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est
igitur ut aliquando provideam etiam domui meae
dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed
si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua
gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et
sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque
fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea
respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti
tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et
maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent
dixit Laban gratum habeo quod petis
et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes
varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est
albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum
et posuit spatium itineris inter se et generum dierum
trium qui pascebat reliquos greges eius
tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas
et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque
corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa
vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc
modum color effectus est varius
posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum
venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in
aspectu earum conciperent
factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur
virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa
divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos
arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero
Iacob separatis inter se gregibus
igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat
Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium
ut in earum contemplatione conciperent
quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus
non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et
quae primi temporis Iacob
ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos
ancillas et servos camelos et asinos